TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sed quid est, ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet! Ingredi quippe in Ecclesiam per ostium Christum, valde bonum est: exire autem de Ecclesia, sicut ait iste ipse Joannes evangelista in Epistola sua, Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis 24Joan. II, 19 ; non est utique bonum. Talis ergo egressus non posset a bono pastore laudari; ut diceret, et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. Est ergo aliquis non solum ingressus, verum etiam egressus bonus per ostium bonum, quod est Christus. Sed quis est iste laudabilis et beatus egressus! Possem quidem dicere ingredi nos, quando interius aliquid cogitamus; egredi autem, quando exterius aliquid operamur: et quoniam, sicut dicit Apostolus, per fidem habitat Christus in cordibus nostris 25Ephes. III, 17, ingredi per Christum esse secundum ipsam fidem cogitare; egredi autem per Christum, secundum ipsam fidem etiam foris, id est, coram hominibus operari. Unde et in Psalmo legitur, Exiet homo ad opus suum 26Psal. CIII, 23 : et ipse Dominus dicit, Luceant opera vestra coram hominibus 27Matth. V, 16 . Sed plus me delectat quod ipsa veritas tanquam pastor bonus, et ideo bonus doctor, quodammodo nos admonuit, quemadmodum intelligere debeamus quod ait, « ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet; » cum secutus adjunxit, « Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat: ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. » Videtur enim mihi dixisse, Ut vitam habeant ingredientes, et abundantius habeant egredientes. Non autem potest quisque per ostium, id est per Christum, egredi ad vitam aeternam, quae erit in specie, nisi per ipsum ostium, hoc est per eumdem Christum in Ecclesiam ejus, quod est ovile ejus, intraverit ad vitam temporalem, quae est in fide. Ideo ait, Ego veni, ut vitam habeant, hoc est fidem, quae per dilectionem operatur 28Galat. V, 6; per quam fidem in ovile ingrediuntur ut vivant, quia justus ex fide vivit 29Rom. I, 17: et abundantius habeant, qui perseverando usque in finem, per illud ostium, id est, per fidem Christi egrediuntur, quoniam veri fideles moriuntur; et abundantius habebunt vitam, veniendo quo pastor ille praecessit, ubi nunquam deinde moriantur. Quamvis ergo et hic in ipso ovili non desunt pascua, quoniam ad utrumque possumus intelligere quod dictum est, et pascua inveniet, id est, et ad ingressum et ad egressum: tamen tunc vera pascua invenient, ubi saturentur qui esuriunt et sitiunt justitiam 30Matth. V, 6; qualia pascua invenit cui dictum est, Hodie mecum eris in paradiso 31Luc. XXIII, 43 . Quomodo autem ipse sit ostium, ipse pastor, ut per seipsum quodammodo etiam ipse ingredi et egredi intelligatur, et quisnam sit ostiarius, longum est hodie quaerere, et disserendo sicut ipse donaverit explicare.

Notes

  1. 24. Joan. II, 19
  2. 25. Ephes. III, 17
  3. 26. Psal. CIII, 23
  4. 27. Matth. V, 16
  5. 28. Galat. V, 6
  6. 29. Rom. I, 17
  7. 30. Matth. V, 6
  8. 31. Luc. XXIII, 43