Haec non cognoverunt discipuli ejus primum: sed quando glorificatus est Jesus, id est, quando virtutem suae resurrectionis ostendit: tunc recordati sunt quia haec scripta erant de eo, et haec fecerunt ei, id est, non alia fecerunt ei, quam illa quae erant scripta de eo. Recolentes quippe secundum Scripturam, quae ante passionem Domini, vel in passione Domini completa sunt, ibi et hoc invenerunt quod secundum eloquia Prophetarum in pullo asinae sederit.