Sed de partitione et sortitione vestimentorum ejus non est praetereunter loquendum. Quamvis enim omnes Evangelistae quatuor hujus rei meminerint, caeteri tamen brevius quam Joannes: et clause illi, iste vero apertissime. Nam Matthaeus ait: Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes 1Matth. XXVII, 35 . Marcus: Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret 2Marc. XV, 24 . Lucas: Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes 3Luc. XXIII, 34 . Joannes autem et quot partes de vestimentis ejus fecerint, dixit, id est, quatuor, ut singulas tollerent. Unde apparet quatuor fuisse milites qui in eo crucifigendo praesidi paruerunt. Manifeste quippe ait, Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus, et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem, et tunicam; subaudiendum est, acceperunt: ut iste sit sensus, Acceperunt vestimenta ejus, et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem; acceperunt et tunicam. Et sic locutus est, ut de caeteris vestimentis nullam sortem missam esse videamus; sed de tunica quam simul cum caeteris acceperunt, sed non similiter diviserunt. De hac enim sequitur exponens, Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. Cur autem de illa sortem miserunt narrans: Dixerunt ergo, inquit, ad invicem, Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Apparet itaque in aliis vestibus aequales eos habuisse partes, ut sortiri necesse non fuerit: in illa vero una non eos habere potuisse singulas partes, nisi scinderetur, ut pannos ejus inutiliter tollerent; quod ne facerent, ad unum eam pervenire sortitione maluerunt. Hujus evangelistae narrationi consonat etiam propheticum testimonium, quod et ipse continuo subjungens, Ut scriptura, inquit, impleretur dicens, Partiti sunt vestimenta mea sibi, et super vestem meam miserunt sortem. Non enim, ait, sortiti; sed, partiti: nec ait, sortientes partiti sunt; sed in caeteris vestimentis sortem omnino non nominans, postea dixit, et in vestem meam miserunt sortem, propter illam reliquam tunicam. De qua re dicam quod ipse donaverit, cum prius eam quae oboriri potest, tanquam Evangelistae inter se discrepent, calumniam propulsavero, demonstrans nullius caeterorum verba narrationi Joannis esse contraria.