Nemo tamen palam loquebatur de illo, propter metum Judaeorum. Sed qui non loquebantur de illo propter metum Judaeorum? Utique qui dicebant, Bonus est: non qui dicebant, Seducit turbas. Qui dicebant, Seducit turbas, sonitus eorum audiebatur tanquam aridorum foliorum. Seducit turbas, clarius sonabant; Bonus est, pressius susurrabant. Modo autem, fratres, quamvis nondum venerit illa gloria Christi, quae nos aeternos factura est; modo tamen ita crescit Ecclesia ejus, ita eam dignatus est per cuncta diffundere, ut jam susurretur, Seducit turbas; et clarius personet, Bonus est.