In eo quod tertio Dominus post resurrectionem manifestavit se discipulis suis, beati Joannis apostoli Evangelium terminatur: in quo jam pertractavimus, ut valuimus, partem priorem, usque ad eum locum ubi narratum est captos fuisse pisces centum quinquaginta tres a discipulis quibus se demonstravit, et cum magni essent, retia non esse disrupta. Deinde quae sequuntur consideranda sunt, et quantum adjuvat Dominus, sicut res postulare videbitur, disserenda. Peracta quippe illa piscatione, Dicit eis Jesus: Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum, Tu quis es? scientes quia Dominus est. Si ergo sciebant, quid opus erat ut interrogarent? si autem non opus erat, quare dictum est, non audebant; quasi opus esset, sed timore aliquo non auderent? Sensus ergo hic est: tanta erat evidentia veritatis, qua Jesus illis discipulis apparebat, ut eorum non solum negare, sed nec dubitare quidem ullus auderet; quoniam si quisquam dubitaret, utique interrogare deberet. Sic ergo dictum est, Nemo audebat eum interrogare, Tu quis es? ac si diceretur, Nemo audebat dubitare quod ipse esset.