TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ergo, dilectissimi, videamus quod videre illi nolunt; non quod non videant, sed quod se videre doleant: quasi clausum sit contra illos. Quo missi sunt discipuli, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, ut baptizarent tanquam ministri? quo missi sunt? Ite, dixit, baptizate gentes. Audistis, fratres, quomodo venit illa haereditas, Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae 12Psal. II, 8 . Audistis quomodo a Sion prodiit lex, et verbum Domini ab Jerusalem 13Isai. II, 3: ibi enim audierunt discipuli, Ite, baptizate gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti 14Matth. XXVIII, 19 . Intenti facti sumus, cum audiremus, Ite, baptizate gentes. In cujus nomine? In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Iste unus Deus, quia non, in nominibus Patris et Filii et Spiritus sancti; sed, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Ubi unum nomen audis, unus est Deus: sicut de semine Abrahae dictum est, et exponit Paulus apostolus, In semine tuo benedicentur omnes gentes: non dixit, In seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semine tuo, quod est Christus 15Gen. XXII, 18; Gal. III, 16 . Sicut ergo quia ibi non dicit, in seminibus, docere te voluit Apostolus, quia unus est Christus: sic et hic cum dictum est, in nomine, non, in nominibus; quomodo ibi, in semine, non, in seminibus; probatur unus Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus.

Notes

  1. 12. Psal. II, 8
  2. 13. Isai. II, 3
  3. 14. Matth. XXVIII, 19
  4. 15. Gen. XXII, 18; Gal. III, 16