TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Cum Judaei clamassent, non Jesum sibi a Pilato dimitti velle per Pascha, sed Barabbam latronem; non salvatorem, sed interfectorem; non datorem vitae, sed ademptorem: Tunc apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit. Hoc Pilatus non ob aliud fecisse credendus est, nisi ut ejus injuriis Judaei satiati sufficere sibi existimarent, et usque ad ejus mortem saevire desisterent. Ad hoc pertinet quod idem praeses cohortem suam etiam permisit facere quae sequuntur; aut fortassis et jussit, quamvis hoc Evangelista tacuerit. Dixit enim quid deinde fecerint milites; Pilatum tamen id jussisse non dixit. Et milites, inquit, plectentes coronam de spinis imposuerunt capiti ejus, et veste purpurea circumdederunt eum. Et veniebant ad eum et dicebant: Ave, rex Judaeorum. Et dabani ei alapas. Sic implebantur quae de se praedixerat Christus: sic martyres informabantur ad omnia quae persecutores libuisset facere, perferenda; sic paulisper occultata tremenda potentia, commendabatur prius imitanda patientia; sic regnum quod de hoc mundo non erat, superbum mundum non atrocitate pugnandi, sed patiendi humilitate vincebat; sic illud granum multiplicandum seminabatur horribili contumelia, ut mirabili pullularet in gloria.