TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

« Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant dicentes: Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos, et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam. Responderunt ei Judaei: Nos Legem habemus, et secundum Legem debet mori, quia Filium Dei se fecit. » Ecce altera major invidia. Parva quippe illa videbatur, velut affectatae illicito ausu, regiae potestatis: et tamen neutrum sibi Jesus mendaciter usurpavit; sed utrumque verum est, et unigenitus est Dei Filius, et rex ab eo constitutus super Sion montem sanctum ejus: et utrumque nunc demonstraretur, nisi quanto erat potentior, tanto mallet esse patientior.