TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Currite, ne tenebrae vos comprehendant 28Joan. XII, 35, fratres mei: evigilate ad salutem vestram, evigilate dum tempus est; nullus retardetur a templo Dei, nullus retardetur ab opere Domini, nullus avocetur ab oratione continua, nullus a solita devotione fraudetur. Evigilate ergo cum dies est: lucet dies, Christus est dies. Paratus est ignoscere, sed agnoscentibus; punire autem defendentes se, et justos se jactantes, et putantes se esse aliquid, cum nihil sint. In dilectione autem ejus et in misericordia ejus qui ambulat, etiam liberatus ab illis lethalibus et grandibus peccatis, qualia sunt facinora, homicidia, furta, adulteria; propter illa quae minuta videntur esse peccata linguae, aut cogitationum, aut immoderationis in rebus concessis, facit veritatem confessionis, et venit ad lucem in operibus bonis: quoniam minuta plura peccata si negligantur, occidunt. Minutae sunt guttae quae flumina implent: minuta sunt grana arenae; sed si multa arena imponatur, premit atque opprimit. Hoc facit sentina neglecta, quod facit fluctus irruens: paulatim per sentinam intrat; sed diu intrando et non exhauriendo, mergit navim. Quid est autem exhaurire, nisi bonis operibus agere ne obruant peccata, gemendo, jejunando, tribuendo, ignoscendo? Iter autem hujus saeculi molestum est, plenum est tentationibus; in rebus prosperis ne extollat, in rebus adversis ne frangat. Qui tibi dedit felicitatem hujus saeculi, ad consolationem tuam dedit, non ad corruptionem. Rursus qui te flagellat in isto saeculo, ad emendationem, non ad damnationem facit. Ferto patrem erudientem, ne sentias judicem punientem. Haec quotidie dicimus vobis, et saepe dicenda sunt, quia bona et salutaria sunt.

Notes

  1. 28. Joan. XII, 35