Dominus tamen modo quid docet mulierem, tanquam cujus vir coeperit praesens esse? Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu. Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet. Dicit ei Jesus: Mulier, crede mihi. Veniet enim Ecclesia, sicut dictum est in Canticis canticorum, veniet et pertransiet ab initio fidei 23Cant. IV, 8, sec. LXX . Veniet ut pertranseat, et pertransire non potest nisi ab initio fidei. Merito jam praesente viro audit, Mulier, crede mihi. Jam enim est in te qui credat, quia praesens est vir tuus. Coepisti adesse intellectu, quando me prophetam appellasti. Mulier, crede mihi: quia nisi credideritis, non intelligetis 24Isai. VII, 9, sec. LXX. Ergo, Mulier, crede mihi, quia veniet hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem. Vos adoratis quod nescitis, nos adoramus quod scimus; quia salus ex Judaeis est. Sed veniet hora. Quando? Et nunc est. Quae ergo hora? Quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate; non in monte isto, non in templo, sed in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum. Quare Pater tales quaerit qui adorent eum, non in monte, non in templo, sed in spiritu et veritate? Spiritus est Deus. Si corpus esset Deus, oportebat eum adorari in monte, quia corporeus est mons; oportebat eum adorari in templo, quia corporeum est templum. Spiritus est Deus; et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.