Quid ergo? Si venit huc, ubi erat? In hoc mundo erat. Et hic erat, et huc venit: hic erat per divinitatem; huc venit per carnem: quia cum hic esset per divinitatem, ab stultis et caecis et iniquis videri non poterat. Ipsi iniqui tenebrae sunt de quibus dictum est, Lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt 5Joan. I, 5 . Ecce hic est et modo, et hic erat, et semper hic est; et nunquam recedit, nusquam recedit. Opus est ut habeas unde videas quod tibi nunquam recedit; opus est ut tu non recedas ab eo qui nusquam recedit; opus est ut tu non deseras, et non desereris. Noli cadere, et non tibi occidet. Si tu feceris casum, ille tibi facit occasum: si autem tu stas, praesens est tibi. Sed non stetisti: recordare unde cecideris, unde te dejecit qui prior te cecidit. Dejecit enim te, non vi, non impulsu, sed voluntate tua. Si enim malo non consentires, stares, illuminatus maneres. Modo autem quia jam cecidisti, et factus es saucius corde, unde videri illa lux potest, venit ad te talis qualem posses videre; et talem se hominem praebuit, ut ab homine quaereret testimonium. Ab homine quaerit testimonium Deus, et Deus testem habet hominem; habet Deus testem hominem, sed propter hominem: tam infirmi sumus! Per lucernam quaerimus diem: quia lucerna dictus est ipse Joannes, Domino dicente: Ille erat lucerna ardens et lucens, et vos voluistis exsultare ad horam in lumine ejus; ego autem habeo testimonium majus Joanne 6Id. V, 35, 36.