Dixit ergo ista Judaeis, et addidit: Et qui me misit mecum est. Jam hoc et ante dixerat, sed rem magnam assidue commemorat: misit me, et mecum est. Si ergo tecum est, o Domine, non unus ab alio missus est, sed ambo venistis. Et tamen cum ambo simul sint, unus missus est, alter misit: quoniam missio incarnatio est, et ipsa incarnatio Filii tantum est, non et Patris. Misit itaque Pater Filium, sed non recessit a Filio. Non enim quo misit Filium, non ibi erat Pater. Ubi enim non est qui fecit omnia? ubi non est qui dixit, Coelum et terram ego impleo 9Jerem. XXIII, 24 ? Sed forte Pater ubique, et Filius non ubique est? Evangelistam audi: In hoc mundo erat, et mundus per eum factus est 10Joan. I, 10 . Ergo, inquit, qui misit me, cujus auctoritate tanquam paterna incarnatus sum, mecum est, non me reliquit. Quare non me reliquit? Non me reliquit, inquit, solum quia ego quae placita sunt ei, facio semper. Ipsa est aequalitas semper, non ex quodam initio et deinceps, sed sine initio, sine fine. Dei enim generatio non habet initium temporis, quia per genitum facta sunt tempora.