TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Dominus Jesus mandatum novum se discipulis suis dare testatur, ut diligant invicem: Mandatum, inquit, novum do vobis, ut diligatis invicem. Nonne jam erat hoc mandatum in antiqua Dei lege, ubi scriptum est, Diliges proximum tuum tanquam teipsum 1Levit. XIX, 18 ? Cur ergo novum appellatur a Domino, quod tam vetus esse convincitur? An ideo est mandatum novum, quia exuto vetere induit nos hominem novum? Innovat quippe audientem, vel potius obedientem, non omnis, sed ista dilectio quam Dominus ut a carnali dilectione distingueret, addidit, sicut dilexi vos. Nam diligunt invicem mariti et uxores, parentes et filii, et quaecumque alia inter se homines necessitudo humana devinxerit: ut taceamus de dilectione culpabili atque damnabili, qua diligunt invicem adulteri et adulterae, scortatores et meretrices, et quoscumque alios non humana necessitudo, sed humanae vitae noxia turpitudo conjungit. Mandatum ergo novum dedit nobis Christus, ut diligamus invicem, sicut et ipse dilexit nos. Dilectio ista nos innovat, ut simus homines novi, haeredes Testamenti Novi, cantatores cantici novi. Haec dilectio, fratres charissimi, antiquos etiam tunc justos, tunc Patriarchas et Prophetas, sicut postea beatos Apostolos innovavit: ipsa et nunc innovat gentes, et ex universo genere humano quod diffunditur toto orbe terrarum, facit et colligit populum novum, corpus novae nuptae Filii Dei unigeniti sponsae, de qua dicitur in Cantico canticorum, Quae est ista quae ascendit dealbata 2Cant. VIII, 5, sec. LXX ? utique dealbata, quia innovata; unde nisi mandato novo? Propter quod pro invicem sollicita sunt membra in ea; et si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra, et si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra 3I Cor. XII, 25, 26. Audiunt enim, atque custodiunt, Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis: non sicut se diligunt qui corrumpunt, nec sicut se diligunt homines, quoniam homines sunt; sed sicut se diligunt, quoniam dii sunt et filii Altissimi omnes, ut sint Filio ejus unico fratres, ea dilectione invicem diligentes, qua ipse dilexit eos, perducturus eos ad illum finem qui sufficiat eis, ubi satietur in bonis desiderium eorum 4Psal. CII, 5. Tunc enim aliquid desiderio non deerit, quando omnia in omnibus Deus erit 5I Cor. XV, 28. Talis finis non habet finem. Nemo ibi moritur, quo nemo pervenit, nisi huic saeculo moriatur, non morte omnium, qua corpus ab anima deseritur; sed morte electorum, qua etiam cum in carne mortali adhuc manetur, cor sursum ponitur. De quali morte dicebat Apostolus, Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo 6Coloss. III, 3 . Hinc fortasse dictum est, Valida est sicut mors dilectio 7Cant. VIII, 6 . Hac enim dilectione fit ut in isto adhuc corruptibili corpore constituti moriamur huic saeculo, et vita nostra abscondatur cum Christo in Deo: imo ipsa dilectio est mors nostra saeculo, et vita cum Deo. Si enim mors est quando de corpore anima exit, quomodo non est mors quando de mundo amor noster exit? Valida est ergo sicut mors dilectio. Quid ea validius, qua vincitur mundus?

Notes

  1. 1. Levit. XIX, 18
  2. 2. Cant. VIII, 5, sec. LXX
  3. 3. I Cor. XII, 25, 26
  4. 4. Psal. CII, 5
  5. 5. I Cor. XV, 28
  6. 6. Coloss. III, 3
  7. 7. Cant. VIII, 6