Si quis mihi ministrat, me sequatur. Quid est, me sequatur; nisi, me imitetur? Christus enim pro nobis passus est, ait apostolus Petrus, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus 11I Petr. II, 21 . Ecce quod dictum est, Si quis mihi ministrat, me sequatur. Quo fructu? qua mercede? quo praemio? Et ubi sum, inquit, ego, illic et minister meus erit. Gratis ametur, ut operis quo ministratur illi, pretium sit esse cum illo. Ubi enim bene erit sine illo, aut quando esse male poterit cum illo? Audi evidentius. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. Quo honore, nisi ut sit cum Filio ejus? Quod enim superius ait, Ubi ego sum, illic et minister meus erit; hoc intelligitur exposuisse cum dicit, honorificabit eum Pater meus. Nam quem majorem honorem accipere poterit adoptatus, quam ut sit ubi est Unicus; non aequalis factus divinitati, sed consociatus aeternitati?