TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Hucusque in isto Evangelii capitulo, unde hodie disputamus, velut facili intellectu omnia cucurrerunt: acrior necessaria est in his quae sequuntur intentio. Quid est enim quod ait, Et in illo die me non rogabitis quidquam? Hoc verbum quod est rogare, non solum petere, verum etiam interrogare significat; et graecum Evangelium, unde hoc translatum est, tale habet verbum quod utrumque possit intelligi, ut haec ambiguitas nec inde solvatur: quanquam etsi solveretur, non ideo nulla quaestio remaneret. Dominum etenim Christum, postquam resurrexit, et interrogatum legimus et rogatum. Nam interrogatus est a discipulis ascensurus in coelum, quando praesentaretur, et quando regnum esset Israel 5Act. I, 6: cum vero jam esset in coelo, rogatus est a sancto Stephano, ut spiritum ejus acciperet 6Id. VII, 58. Et quis audeat vel cogitare vel dicere, in coelo sedentem Christum rogandum non esse, et in terra manentem rogatum fuisse? rogandum non esse immortalem, rogari debuisse mortalem? Imo, charissimi, rogemus eum, ut nodum quaestionis hujus ipse dissolvat, lucendo in cordibus nostris ad videnda quae dicit.

Notes

  1. 5. Act. I, 6
  2. 6. Id. VII, 58