Haec in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans. Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. Nemo sibi arroget, et dicat quia ipse auferat peccatum mundi. Jam intendite, contra quos superbos intendebat digitum Joannes. Nondum erant nati haeretici, et jam ostendebantur: contra illos clamabat tunc a fluvio, contra quos modo clamat ex Evangelio. Venit Jesus; et quid dicit ille? Ecce Agnus Dei. Si agnus innocens, et Joannes agnus. An non et ipse innocens? Sed quis innocens? quantum innocens? Omnes ex illa traduce veniunt et ex illa propagine, de qua cantat gemens David: Ego in iniquitate conceptus sum, et in peccatis mater mea in utero me aluit 11Psal. L, 7 . Solus ergo ille Agnus, qui non sic venit. Non enim in iniquitate conceptus est; quia non de mortalitate conceptus est: nec eum in peccatis mater ejus in utero aluit, quem virgo concepit, virgo peperit; quia fide concepit, et fide suscepit. Ergo ecce Agnus Dei. Non habet iste traducem de Adam: carnem tantum sumpsit de Adam, peccatum non assumpsit. Qui non assumpsit de nostra massa peccatum, ipse est qui tollit nostrum peccatum. Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi.