TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sicut Dominus voluit, ad diem promissionis nostrae pervenimus: praestabit etiam hoc, ut ad ipsius promissionis redditionem pervenire possimus. Tunc enim ea quae dicimus, et nobis et vobis si utilia sunt, ab ipso sunt: quae autem ab homine sunt, mendacia sunt; sicut ipse dixit Dominus noster Jesus Christus, Qui loquitur mendacium, de suo loquitur 1Joan. VIII, 44 . Nemo habet de suo, nisi mendacium et peccatum. Si quid autem homo habet veritatis atque justitiae, ab illo fonte est, quem debemus sitire in hac eremo, ut ex eo quasi guttis quibusdam irrorati, et in hac peregrinatione interim consolati, ne deficiamus in via, venire ad ejus requiem satietatemque possimus. Si ergo qui loquitur mendacium, de suo loquitur; qui loquitur veritatem, de Deo loquitur. Verax Joannes, veritas Christus; verax Joannes, sed omnis verax a veritate verax est: si ergo verax est Joannes, et verax esse homo non potest, nisi a veritate; a quo erat verax, nisi ab eo qui dixit, Ego sum veritas 2Id. XIV, 6 ? Non ergo, posset dicere, aut veritas contra veracem, aut verax contra veritatem. Veracem veritas misit; et ideo verax erat, quoniam a veritate missus erat. Si veritas Joannem miserat, Christus eum miserat. Sed quod Christus cum Patre facit, Pater facit: et quod Pater cum Christo facit, Christus facit. Nec seorsum Pater aliquid facit sine Filio; nec seorsum aliquid Filius sine Patre: inseparabilis charitas, inseparabilis unitas, inseparabilis majestas, inseparabilis potestas, secundum haec verba quae ipse posuit, Ego et Pater unum sumus 3Id. X, 30 . Quis ergo misit Joannem? Si dicamus, Pater, verum dicimus; si dicamus, Filius, verum dicimus: manifestius autem ut dicamus, Pater et Filius. Quem misit autem Pater et Filius, unus Deus misit; quia Filius dixit, Ego et Pater unum sumus. Quomodo ergo nesciebat eum a quo missus est? Dixit enim, Ego nesciebam eum; sed qui me misit baptizare in aqua, ipse mihi dixit. Interrogo Joannem, Qui te misit baptizare in aqua, quid tibi dixit? Super quem videris Spiritum descendentem, sicut columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto. Hoc tibi, o Joannes, dixit qui te misit? Manifestum quia hoc. Quis ergo te misit? Forte Pater. Verus Deus Pater, et veritas Deus Filius: si Pater sine Filio te misit, Deus sine veritate te misit: si ideo autem verax es, quia veritatem loqueris, et ex veritate loqueris; non te misit Pater sine Filio, sed simul te misit pater et Filius: si ergo et Filius te misit cum Patre, quomodo nesciebas eum a quo missus es? Quem videras in veritate, ipse te misit ut agnosceretur in carne, et dixit, Super quem videris Spiritum descendentem sicut columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto.

Notes

  1. 1. Joan. VIII, 44
  2. 2. Id. XIV, 6
  3. 3. Id. X, 30