Quid igitur? quomodo intelligimus duas istas resurrectiones? Numquid forte qui nunc resurgunt, tunc non resurgent; ut aliorum fiat nunc resurrectio, aliorum tunc? Non est ita. Nam ista resurrectione, si recte credidimus, resurreximus; et nos ipsi qui jam resurreximus, alteram in fine resurrectionem exspectamus. Sed et nunc in aeternam vitam resurreximus, si in fide ipsa perseveranter manemus; et tunc in aeternam vitam resurgemus, quando Angelis coaequabimur 8Luc. XX, 36. Ipse ergo distinguat, ipse aperiat quod loqui ausi sumus: quomodo fiat resurrectio ante resurrectionem, non aliorum et aliorum, sed eorumdem; nec talis qualis Lazari, sed in vitam aeternam. Aperiet plane. Audite dilucescentem magistrum, et illabentem cordibus nostris solem nostrum; non quem desiderant oculi carnis, sed cui aestuant aperiri oculi cordis. Ipsum ergo audiamus: Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui, videte exprimi resurrectionem, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent. Quare addidit, Qui audierint vivent? Possent enim audire nisi viverent? Sufficeret ergo, Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei. Jam nos intelligeremus viventes eos; quando nisi viverent, audire non possent. Non, inquit, quia vivunt audiunt, sed audiendo reviviscunt: audient, et qui audierint vivent. Quid est ergo, audient; nisi, obaudient? Quantum enim pertinet ad auris auditum, non omnes qui audient vivent: multi enim audiunt et non credunt; audiendo et non credendo non obaudiunt: non obaudiendo non vivunt. Itaque hic, qui audient, nihil est aliud quam qui obaudient. Qui ergo obaudierint, vivent: certi sint, securi sint, vivent. Praedicatur Christus Verbum Dei, Filius Dei, per quemfacta sunt omnia, certe dispensationis gratia assumpta carne natus ex Virgine, infans in carne, juvenis in carne, patiens in carne, moriens in carne, resurgens in carne, ascendens in carne, promittens resurrectionem carni, promittens resurrectionem menti, menti ante carnem, carni post mentem. Qui audit et obaudit, vivet: qui audit et non obaudit, id est, audit et contemnit, audit et non credit, non vivet. Quare non vivet? Quia non audit. Quid est, non audit? Non obaudit. Ergo qui audierint, vivent.