TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Posteaquam Dominus quatriduanum mortuum suscitavit, stupentibus Judaeis, et aliis eorum videndo credentibus, aliis invidendo pereuntibus, propter odorem bonum, qui est aliis ad vitam, aliis ad mortem 1II Cor. II, 15; posteaquam discubuit in domo cum recumbente Lazaro, qui fuerat mortuus suscitatus, post unguentum effusum super pedes ejus, unde domus odore completa est; posteaquam vanam saevitiam, et stultissimum et dementissimum scelus Judaei etiam de occidendo Lazaro corde perdito conceperunt; de quibus omnibus ut potuimus, quod Dominus dedit, superioribus sermonibus locuti sumus: nunc intendat Charitas vestra, ante Domini passionem quantus fructus apparuerit praedicationis ejus, et quantus grex ovium ex his quae perierant domus Israel, vocem pastoris audierit.

Notes

  1. 1. II Cor. II, 15