TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Non erat ista in Veteri Testamento, quia Lex minabatur, non opitulabatur; jubebat, non sanabat; languorem ostendebat, non auferebat: sed illi praeparabat medico venturo cum gratia et veritate; tanquam ad aliquem quem curare vult medicus, mittat primo servum suum, ut ligatum illum inveniat. Sanus non erat, sanari nolebat, et ne sanaretur, sanum se esse jactabat: missa Lex est, ligavit cum; invenit se reum, jam clamat de ligatura. Venit Dominus, curat amaris aliquantum et acribus medicamentis: dicit enim aegroto, Ferto; dicit, Tolera; dicit, Noli diligere mundum, habeto patientiam, curet te ignis continentiae, ferrum persecutionum tolerent vulnera tua. Expavescebas quamvis ligatus: liber ille et non ligatus bibit quod tibi dabat; prior passus est ut te consolaretur, tanquam dicens, Quod times pati pro te, prior patior pro te. Haec est gratia, et magna gratia. Quis illam digne collaudat?