TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Et dixit: Ubi posuistis eum? Scisti quia mortuus sit, et ubi sit sepultus ignoras? Et ista significatio est, quia sic perditum hominem quasi nescit Deus. Non ausus sum dicere, Nescit: quid enim ille nescit? Sed quasi nescit. Unde hoc probamus? Dominum audi dicturum in judicio, Non novi vos; discedite a me 24Matth. VII, 23 . Quid est, Non novi vos? Non vos video in luce mea, non vos video in illa justitia quam novi. Sic et hic tanquam nesciens talem peccatorem, dixit, Ubi posuistis eum? Talis est vox Dei in paradiso posteaquam homo peccavit, Adam, ubi es 25Gen. III, 9 ? Dicunt ei: Domine, veni, et vide. Quid est, vide? Miserere. Videt enim Dominus, quando miseretur. Unde illi dicitur, Vide humilitatem meam, et laborem meum, et dimitte omnia peccata mea 26Psal. XXIV 18 .

Notes

  1. 24. Matth. VII, 23
  2. 25. Gen. III, 9
  3. 26. Psal. XXIV 18