Adhuc aliud planius fortasse dicam. Lucernam quisque accendit: exempli gratia, lucerna illa quantum pertinet ad flammulam quae ibi lucet, ignis ille habet lucem in semetipso; oculi autem tui qui lucerna absente jacebant et nihil videbant, jam et ipsi habent lucem, sed non in semetipsis. Proinde si se a lucerna averterint, tenebrantur; si se converterint, illuminantur. At vero ille ignis quamdiu est, lucet: si volueris illi lucem tollere, simul et ipsum exstinguis; nam sine luce non potest remanere. Sed lux Christus inexstinguibilis et coaeternus Patri, semper candens, semper lucens, semper fervens: nam si non ferveret, numquid diceretur in Psalmo, Nec est qui se abscondat a calore ejus 17Psal. XVIII, 7 ? Tu autem in peccato tuo frigidus eras, converteris ut fervescas: si recesseris, frigescis. In peccato tuo tenebrosus eras, converteris ut illumineris: si averteris te, obscuraberis. Proinde quia in te tenebrae eras, cum illuminaberis, non eris lumen, quamvis sis in lumine. Ait enim Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino 18Ephes. V, 8 . Cum dixisset, nunc autem lux: addidit, in Domino. In te ergo tenebrae, lux in Domino. Lux quare? Quia participatione lucis illius lux es. Si autem a luce qua illuminaris recesseris, ad tenebras tuas redis. Non sic Christus, non sic Verbum Dei. Sed quomodo? Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso: ut non participatione vivat, sed incommutabiliter vivat; et omnino ipse vita sit. Sic dedit et Filio habere vitam. Sicut habet, sic dedit. Quid interest? Quia ille dedit, iste accepit. Numquid jam erat quando accepit? Numquid intelligimus Christum aliquando fuisse sine luce, cum ipse sit Sapientia Patris, de qua dictum est, Candor est lucis aeternae 19Sap. VII, 26 ? Ergo quod dicitur, dedit Filio, tale est ac si diceretur, genuit filium: generando enim dedit. Quomodo dedit ut esset, sic dedit ut vita esset, et sic dedit ut in semetipso vita esset. Quid est, in semetipso vita esset? Non aliunde vita indigeret, sed ipse esset plenitudo vitae, unde credentes alii viverent dum viverent. Dedit ergo illi habere vitam in semetipso: dedit tanquam cui? Tanquam Verbo suo, tanquam ei qui in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum.