TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Habent ergo omnes animae, ut ex hac occasione instruam Charitatem vestram, habent omnes animae, cum de saeculo exierint, diversas receptiones suas. Habent gaudium bonae, malae tormenta. Sed cum facta fuerit resurrectio, et bonorum gaudium amplius erit, et malorum tormenta graviora; quando cum corpore torquebuntur. Recepti sunt in pace sancti Patriarchae, Prophetae, Apostoli, Martyres, boni fideles; omnes tamen adhuc in fine accepturi sunt quod promisit Deus: promissa enim est resurrectio etiam carnis, mortis consumptio, vita aeterna cum Angelis. Hoc omnes simul accepturi sumus: nam requiem quae continuo post mortem datur, si ea dignus est, tunc accipit quisque cum moritur. Priores acceperunt Patriarchae: videte ex quo requiescunt: posteriores Prophetae, recentius Apostoli, multo recentiores sancti Martyres, quotidie boni fideles. Et alii in ista requie jam diu sunt, alii non tam diu, alii paucioribus annis, alii nec recenti tempore. Cum vero ab hoc somno evigilabunt. Simul omnes quod promissum est accepturi sunt.