TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Dicat et Joannes testimonium: Post haec venit Jesus et discipuli ejus in Judaeam terram, et illic demorabatur cum eis, et baptizabat. Baptizatus baptizabat. Non eo baptismo baptizabat quo baptizatus est. Dat baptismum Dominus baptizatus a servo, ostendens humilitatis viam, et perducens ad baptismum Domini, hoc est baptismum suum, praebendo humilitatis exemplum, quia ipse non respuit baptismum servi. Et in baptismo servi via praeparabatur Domino, et baptizatus Dominus viam se fecit venientibus. Ipsum audiamus: Ego sum via, veritas et vita 9Joan. XIV, 6 . Si veritatem quaeris, viam tene: nam ipsa est via quae est veritas. Ipsa est quo is, ipsa est qua is; non per aliud is ad aliud, non per aliud venis ad Christum: per Christum ad Christum venis. Quomodo per Christum ad Christum? Per Christum hominem ad Christum Deum: per Verbum carnem factum, ad Verbum quod in principio erat Deus apud Deum; ab eo quod manducavit homo, ad illud quod quotidie manducant Angeli. Sic enim scriptum est, Panem coeli dedit eis: panem Angelorum manducavit homo 10Psal. LXXVII, 24 et 25 . Quis est panis Angelorum? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Quomodo panem Angelorum manducavit homo? Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 11Joan. I, 1, 14 .

Notes

  1. 9. Joan. XIV, 6
  2. 10. Psal. LXXVII, 24 et 25
  3. 11. Joan. I, 1, 14