TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Neque hoc ita dictum sit, quasi propterea Domino Christo pares esse possimus, si pro illo usque ad sanguinem martyrium duxerimus. Ille potestatem habuit ponendi animam suam, et iterum sumendi eam 4Joan. X, 18; nos autem nec quantum volumus vivimus, et morimur etiamsi nolumus: ille moriens mox in se occidit mortem; nos in ejus morte liberamur a morte: illius caro non vidit corruptionem 5Act. II, 31; nostra post corruptionem, in fine saeculi per illum induetur incorruptionem: ille nobis non indiguit ut nos salvos faceret; nos sine illo nihil possumus facere: ille se nobis palmitibus praebuet vitem; nos habere praeter illum non possumus vitam. Postremo etsi fratres pro fratribus moriantur, tamen in fraternorum peccatorum remissionem nullius sanguis martyris funditur, quod fecit ille pro nobis: neque in hoc quid imitaremur, sed quid gratularemur contulit nobis. Quatenus ergo martyres pro fratribus sanguinem suum fuderunt, hactenus talia exhibuerunt, qualia de mensa dominica perceperunt. In caeteris enim quae dixi, quamvis nec omnia dicere potui, martyr Christi longe impar est Christo Quod si quisquam se, non dico potentiae Christi, sed innocentiae comparabit; non dicam et alienum se putando sanare, sed suum saltem nullum habere peccatum: etiam sic avidior est quam ratio salutis exposcit, multum est ad ilium, non capit tantum. Et bene quod ista Proverbiorum sententia commonetur, quae continuo subjungit atque dicit, Quod si avidior es, noli concupiscere cibos ejus; satius est enim ut nihil inde sumas, quam ut tibi plus quam oportet assumas. Haec enim, inquit, vitam habent fallacem, hoc est hypocrisim. Dicendo enim se sine peccato esse, justum non potest exhibere, sed fingere Ideo dictum est, Haec enim habent vitam fallacem. Unus est solus qui et carnem hominis habere, et peccatum potuit non habere. Merito quod sequitur, nobis praecipitur, ac tali verbo atque proverbio humana infirmitas convenitur, eique dicitur: Noli extendere te, cum sis pauper, contra divitem. Dives est enim qui nec haereditario nec proprio unquam debito obnoxius, et ipse justus est, et alios justificat Christus. Noli contra eum te extendere, in tantum pauper, ut remissionis peccatorum appareas quotidianus in oratione mendicus. Tuo autem consilio, inquit, abstine te. Unde, nisi a praesumptione fallaci? Ille quippe quia non tantum est homo, sed etiam Deus, ideo nunquam reus. Si enim direxeris oculum tuum ad illum, nusquam parebit Oculum tuum, oculum videlicet humanum quo cernis humana, si direxeris ad illum, nusquam parebit; quia videri non potest, quemadmodum videre tu potes. Parabit enim sibi pennas sicut aquilae, et vadet in domum praepositi sui 6Prov. XXIII, 3-5 : unde ad nos utique venit, nec tales qualis venit invenit. Diligamus ergo invicem, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis 7Galat. II, 20. Majorem quippe hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Eumque sic imitemur pia obedientia, ut ei nos comparare nulla praesumamus audacia.

Notes

  1. 4. Joan. X, 18
  2. 5. Act. II, 31
  3. 6. Prov. XXIII, 3-5
  4. 7. Galat. II, 20