TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Erat autem mane, et ipsi, id est qui ducebant Jesum: non introierunt in praetorium, hoc est in eam partem domus quam Pilatus tenebat, si ipsa erat domus Caiphae. Cur autem non introierunt in praetorium, exponens causam, Ut non contaminarentur, inquit, sed ut manducarent Pascha. Dies enim agere coeperant azymorum: quibus diebus contaminatio illis erat in alienigenae habitaculum intrare. O impia caecitas! Habitaculo videlicet contaminarentur alieno, et non contaminarentur scelere proprio? Alienigenae judicis praetorio contaminari timebant, et fratris innocentis sanguine non timebant: ut hoc solum interim dicam, ubi rea malorum conscientia tenebatur. Nam quod etiam Dominus erat, qui eorum impietate ducebatur ad mortem, et vitae dator occidebatur; non eorum conscientiae, sed ignorantiae deputetur.