TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Neque dicas: Non venio, quia foris sum baptizatus. Ecce incipe habere charitatem, incipe habere fructum, inveniatur in te fructus, mittet te columba intro. Invenimus hoc in Scriptura. Imputribilibus lignis arca fuerat fabricata 25Gen. VI, 14: imputribilia ligna sancti sunt, fideles pertinentes ad Christum. Quomodo enim in templo lapides vivi de quibus aedificatur templum, homines fideles dicti sunt; sic ligna imputribilia homines perseverantes in fide. In ipsa ergo arca ligna imputribilia erant; arca enim Ecclesia est: ibi baptizat columba; arca enim illa in aqua ferebatur: ligna imputribilia intus baptizata sunt. Invenimus quaedam ligna foris baptizata, omnes arbores quae erant in mundo. Ipsa tamen aqua erat, non erat altera: omnis de coelo venerat, et de abyssis fontium: ipsa erat aqua in qua baptizata sunt ligna imputribilia quae erant in arca, in qua baptizata sunt ligna foris. Missa est columba, et primo non invenit requiem pedibus suis: rediit ad arcam; plena enim erant aquis omnia, et maluit redire quam rebaptizari. Corvus autem ille emissus est antequam siccaret aqua: rebaptizatus redire noluit; mortuus est in his aquis. Avertat Deus corvi illius mortem. Nam quare non est reversus, nisi quia aquis interceptus est? At vero columba non inveniens requiem pedibus suis, cum ei undique clamaret aqua, Veni, veni, hic tingere; quomodo clamant isti haeretici, Veni, veni, hic habes: non inveniens illa requiem pedibus suis, reversa est ad arcam. Et misit illam Noe iterum, sicut vos mittit arca, ut loquamini illis: et quid fecit postea columba? Quia erant ligna foris baptizata, reportavit ad arcam ramum de oliva. Ramus ille et folia et fructum habebat 26Gen. VIII, 6-11: non sint in te sola verba, non sint in te sola folia; sit fructus, et redis ad arcam, non per teipsum, columba te revocat. Gemite foris, ut illos intro revocetis.

Notes

  1. 25. Gen. VI, 14
  2. 26. Gen. VIII, 6-11