Videamus proinde jam quo sacramento iste languidus curetur a Domino. Venit enim ipse Dominus, charitatis doctor, charitate plenus, brevians, sicut de illo praedictum est, verbum super terram 21Isai. X, 23, et XXVIII, 22; Rom. IX, 28 : et ostendit in duobus praeceptis charitatis pendere Legem et Prophetas. Inde ergo pependit Moyses quadragenario suo, inde Elias cum suo, hunc numerum attulit Dominus in testimonio suo. Curatur iste languidus a praesente Domino; sed prius quid ei dicit? Vis sanus fieri? Respondit ille hominem se non habere, a quo in piscinam mittatur. Vere necessarius erat illi homo ad sanitatem, sed homo ille qui et Deus est. Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus 22I Tim. II, 5 . Venit ergo homo qui erat necessarius: quare sanitas differretur? Surge, inquit, tolle grabatum tuum, et ambula. Tria dixit, Surge, tolle grabatum tuum, et ambula. Sed Surge, non operis imperium fuit, sed operatio sanitatis. Sano autem duo imperavit, Tolle grabatum tuum, et ambula. Rogo vos, cur non sufficeret, Ambula? aut certe cur non sufficeret, Surge? Neque enim ille cum sanus surrexisset, in loco remansisset. Nonne ad hoc surrexisset ut abiisset? Movet ergo me etiam quod duo praecepit, qui illum jacentem duobus minus invenit: tanquam enim duo quaedam jubendo, quod minus erat implevit.