TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Jesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi fuerat Lazarus mortuus, quem suscitavit Jesus. Fecerunt autem ei ibi coenam, et Martha ministrabat: Lazarus vero unus erat ex discumbentibus. Ne putarent homines phantasma esse factum, quia mortuus resurrexit, unus erat ex recumbentibus; vivebat, loquebatur, epulabatur: veritas ostendebatur, infidelitas Judaeorum confundebatur. Discumbebat ergo Dominus cum Lazaro et caeteris, ministrabat Martha una ex sororibus Lazari.