TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Et interrogaverunt eum, Quid ergo? Elias es tu? Noverant enim quia praecessurus erat Elias Christum. Non enim alicui incognitum erat nomen Christi apud Judaeos. Istum non putaverunt esse Christum: non omnino Christum non esse venturum. Cum sperarent venturum, sic offenderunt in praesentem, offenderunt tanquam in humilem lapidem. Lapis enim ille adhuc parvus erat, jam quidem praecisus de monte sine manibus: sicut dicit Daniel propheta, vidisse se lapidem praecisum de monte sine manibus. Sed quid sequitur? Et crevit, inquit, lapis ille, et factus est mons magnus, et implevit universam faciem terrae 4Dan. II, 34, 35 . Videat ergo Charitas vestra quod dico: Christus ante Judaeos jam praecisus erat de monte. Montem regnum vult intelligi Judaeorum. Sed regnum Judaeorum non impleverat universam faciem terrae. Inde praecisus est ille lapis, quia inde natus est in praesentia Dominus. Et quare sine manibus? Quia sine opere virili Virgo peperit Christum. Jam ergo erat lapis ille praecisus sine manibus, ante oculos Judaeorum: sed humilis erat. Non immerito; quia nondum creverat lapis ille, et impleverat orbem terrarum: quod ostendit in regno suo, quod est Ecclesia, qua implevit totam faciem terrae. Quia ergo nondum creverat, offenderunt in illum tanquam in lapidem: et factum est in eis quod scriptum est, Qui ceciderit super lapidem istum, conquassabitur; et super quos ceciderit lapis ille, conteret eos 5Luc. XX, 18 . Primo super humilem ceciderunt; excelsus super illos venturus est: sed ut eos venturus excelsus conterat, primo eos humilis quassavit. Offenderunt in eum, et quassati sunt; non contriti, sed quassati: veniet excelsus, et conteret eos. Sed ignoscendum est Judaeis, quia offenderunt in lapidem qui nondum creverat. Quales sunt illi qui in ipsum montem offenderunt? Jam de quibus dicam cognoscitis. Qui negant Ecclesiam toto orbe diffusam, non in humilem lapidem, sed in ipsum montem offendunt: quod factus est ille lapis dum cresceret. Caeci Judaei non viderunt humilem lapidem: quanta caecitas est non videre montem?

Notes

  1. 4. Dan. II, 34, 35
  2. 5. Luc. XX, 18