TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Habeo, inquis, aliud quo ostendam: ita enim est eruditus filius meus, ut nec loquente me audiat, sed nutu ostendo ei quod faciat. Ecce nutu ostende quod vis, certe animus tuus vult ostendere quod in se habet. Unde facis nutum? De corpore, scilicet, labiis, vultu, superciliis, oculis, manibus. Haec omnia non sunt quod animus tuus; etiam ista media sunt: intellectum est aliquid per haec signa, quae non sunt quod animus tuus, nec quod animus filii tui: sed hoc totum quod corpore agis, infra animum tuum est, et infra animum filii tui; nec potest cognoscere animum tuum filius tuus, nisi dederis ei signa de corpore. Quid igitur facio? Non est hoc ibi, simplicitas ibi est. Pater ostendit Filio quod facit, et ostendendo Filium gignit. Video quid dixerim: sed quia video et quibus dixerim, fiat in vobis intellectus iste quandoque. Nuncsi non potestis comprehendere quid sit Deus, vel hoc comprehendite quid non sit Deus: multum profeceritis, si non aliud quam est, de Deo senseritis. Nondum potes pervenire ad quid sit, perveni ad quid non sit. Non est Deus corpus, non terra, non coelum, non luna, non sol, non stellae, non corporalia ista. Si enim non coelestia, quanto minus terrena? Tolle omne corpus. Adhuc audi aliud: non est Deus mutabilis spiritus. Nam fateor, et fatendum est, quia Evangelium loquitur, Deus spiritus est. Sed transi omnem mutabilem spiritum, transi spiritum qui modo scit, modo nescit, modo meminit, et obliviscitur; vult quod nolebat, non vult quod volebat; sive patiatur jam istas mutabilitates, sive pati possit: transi haec omnia. Non invenis in Deo aliquid mutabilitatis, non aliquid quod aliter nunc sit, aliter paulo ante fuerit. Nam ubi invenis aliter et aliter, facta est ibi quaedam mors: mors enim est, non esse quod fuit. Immortalis dicitur anima: est quidem, quia vivit semper anima, et est in illa quaedam vita permanens, sed mutabilis vita. Secundum mutabilitatem vitae hujus et mortalis dici potest: quia si vivebat sapienter, et desipit, mortua est in deterius; si vivebat insipienter, et sapit, mortua est in melius. Nam esse mortem in deterius, esse mortem in melius Scriptura nos docet. Utique in deterius mortui erant, de quibus dicitur, Sine mortuos, sepeliant mortuos suos 14Matth. VIII, 22 ; et, Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus 15Ephes. V, 14 ; et de hac lectione, Quando mortui audient, et qui audierint vivent. In deterius mortui erant, ideo reviviscunt. Reviviscendo moriuntur in melius, quia et reviviscendo non erunt quod erant: non esse autem quod erat, mors est. Sed forte, si in melius est, non appellatur mors? Appellavit illam mortem Apostolus: Si autem mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi, quid adhuc velut viventes de hoc mundo decernitis 16Coloss. II, 20 ? et iterum, Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo 17Id. III, 3 . Mori nos vult ut vivamus, quia viximus ut moreremur. Quidquid ergo et a meliore in deterius, et a deteriore in melius moritur, non est hoc Deus: quia neque in melius ire potest summa bonitas, neque in deterius vera aeternitas. Vera enim aeternitas est, ubi temporis nihil est. Erat autem modo hoc, et modo illud? jam tempus admissum est, aeternum non est. Nam ut noveritis quia non sic Deus quomodo anima: certe immortalis est anima; quid ergo est quod ait Apostolus de Deo, Qui solus habet immortalitatem 18I Tim. VI, 16 ; nisi quia hoc aperte dixit, Solus habet incommutabilitatem, quia solus habet veram aeternitatem? Ergo ibi nulla mutabilitas.

Notes

  1. 14. Matth. VIII, 22
  2. 15. Ephes. V, 14
  3. 16. Coloss. II, 20
  4. 17. Id. III, 3
  5. 18. I Tim. VI, 16