TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sabellianam haeresim sententia ista dissolvit. Sabelliani enim dicere ausi sunt ipsum esse Filium qui est et Pater; duo esse nomina, sed unam rem. Si duo essent nomina, et res una, non diceretur, Mea doctrina non est mea. Utique si tua doctrina non est tua, o Domine, cujus est, nisi alius sit cujus sit? Quod dixisti, Sabelliani non intelligunt: non enim Trinitatem viderunt, sed sui cordis errorem secuti sunt. Nos cultores Trinitatis et unitatis Patris et Filii et Spiritus sancti, et unius Dei, intelligamus de doctrina Christi, quoniam non est ejus. Et ideo dixit non se a seipso loqui, quoniam Christus Patris est Filius, et Pater Christi est Pater, et Filius de Deo Patre Deus est: Pater autem Deus, non de Filio Deo Deus est.