Jesus ergo rursus fremens in semetipso, venit ad monumentum. Fremat et in te, si disponis reviviscere. Omni homini dicitur, qui premitur pessima consuetudine: Venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei. Mortuus sub lapide, reus sub lege. Scitis enim quia Lex quae data est Judaeis, in lapide scripta est 28Exod. XXXI, 18. Omnes autem rei sub lege sunt: bene viventes cum lege sunt. Justo lex posita non est 29I Tim. I, 9. Quid est ergo, Lapidem removete? Gratiam praedicate. Apostolus enim Paulus ministrum se dicit Novi Testamenti, non litterae, sed spiritus: nam littera, inquit, occidit, spiritus vivificat 30II Cor. III, 6 . Littera occidens, quasi lapis est premens. Removete, inquit, lapidem. Removete Legis pondus; gratiam praedicate. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia. Sed conclusit omnia Scriptura sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus 31Galat. III, 21 et 22 . Ergo removete lapidem.