TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Non possum ego a meipso facere quidquam: sicut audio judico, et judicium meum justum est. Si sicut audis judicas, a quo audis? Si a Patre, certe Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Quando tu quodammodo praeco Patris, quod audis, hoc dicis? Quod audio hoc dico, quia quod est Pater, hoc sum: dicere enim meum esse est; quia Verbum Patris sum. Hoc enim tibi dicit Christus. Inde de tuo. Quid est, Sicut audio, ita judico, nisi, Sicut sum? Quomodo enim audit Christus? Fratres, quaeramus, rogovos. Audit Christus a Patre? Quomodo illi dicit Pater? Utique si dicit illi, verba ad illum facit: omnis enim qui aliquid alicui dicit, verbo dicit. Quomodo Pater Filio dicit, quando Filius Verbum Patris est? Quidquid nobis Pater dicit, Verbo suo dicit: Verbum Patris Filius est, ipsi Verbo quo alio verbo dicit? Unus est Deus, unum Verbum habet, in uno Verbo omnia continet. Quid est ergo, Sicut audio, ita judico? Sicut de Patre sum, ita judico. Ergo judicium meum justum est. Nam si nihil facis ex te, o Domine Jesu, quomodo sentiunt carnales; si nihil facis ex te, quomodo paulo ante dixisti, Sic et Filius quos vult vivificat? Modo dicis, Ex me facio nihil. Sed quid commendat Filius, nisi quia de Patre est? Qui est de Patre, non est de se. Si de se Filius esset, non esset Filius: de Patre est. Pater ut sit non est de Filio, Filius ut sit de Patre est. Aequalis Patri; sed tamen iste de illo, non ille de isto.