Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum. Nondum enim venerat Jesus in castellum, sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha. Judaei igitur qui erant cum illa in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam, quia cito surrexit et exiit, secuti sunt eam dicentes: quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi. Quare pertinuit hoc ad Evangelistam narrare? Ut videamus quae occasio fecerit ut plures ibi essent quando Lazarus resuscitatus est. Putantes enim Judaei propterea illam festinare, ut doloris sui solatium lacrymis quaereret, secuti sunt eam; ut tam grande miraculum quatriduani mortui resurgentis, testes plurimos inveniret.