TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Cum ergo audimus brachium Dei Patris esse Dei Filium, non nobis obstrepat consuetudo carnalis: sed quantum illo donante possumus, Virtutem Dei et Sapientiam cogitemus, per quam facta sunt omnia. Tale quippe brachium nec porrectum extenditur, nec collectum contrahitur. Non est enim ipse qui Pater, sed unum sunt ipse et Pater; et aequalis Patri ubique totus est sicut Pater: ne aliqua pateat occasio detestabili errori eorum, qui dicunt solum esse Patrem, sed pro diversitate causarum ipsum dici Filium, ipsum dici Spiritum sanctum; et in his verbis audeant dicere, Ecce videtis quia solus est Pater, si brachium ejus est Filius; non enim duae, sed una persona est homo et brachium ejus. Non intelligentes neque advertentes, quomodo verba de rebus aliis ad res alias transferantur, propter aliquam similitudinem etiam in locutionibus quotidianis de visibilibus et notissimis rebus; quanto magis ut nobis ineffabilia qualitercumque dicantur, quae dici sicuti sunt, omnino non possunt? Nam et homo alterum hominem per quem solet agere quidquid agit, brachium suum appellat: et si ei auferatur, dolens dicit, Brachium perdidi; et ei qui abstulerit, dicit Brachium meum mihi abstulisti. Intelligant ergo quomodo dictus sit Filius Patris brachium, per quod Pater operatus est omnia; ne hoc non intelligendo, et in sui erroris tenebris permanendo, similes sint Judaeis ipsis, de quibus dictum est, Et brachium Domini cui revelatum est?