TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sed quod adjunxit, atque ait, Nunc autem excusationem non habent de peccato suo, potest movere quaerentes, utrum hi ad quos non venit Christus, nec locutus est eis, habeant excusationem de peccato suo. Si enim non habent, cur hic dictum est propterea istos non habere, quia venit et locutus est eis? Si autem habent, utrum ad hoc habeant ut a poenis alienentur, an ut mitius puniantur? Ad haec inquisita pro meo captu, Domino donante, respondeo, habere illos excusationem, non de omni peccato suo, sed de hoc peccato quo in Christum non crediderunt, ad quos non venit, et quibus non est locutus. Sed non in eo sunt numero hi ad quos in discipulis venit, et quibus per discipulos est locutus, quod et nunc facit: nam per Ecclesiam suam venit ad Gentes, et per Ecclesiam loquitur Gentibus. Ad hoc enim pertinet quod ait, Qui vos recipit, me recipit 2Matth. X, 40 : et, Qui vos spernit, me spernit 3Luc. X, 16 . An vultis, inquit apostolus Paulus, experimentum accipere ejus qui in me loquitur Christus 4II Cor. XIII, 3 ?

Notes

  1. 2. Matth. X, 40
  2. 3. Luc. X, 16
  3. 4. II Cor. XIII, 3