TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Nimirum ergo sunt illa quae in eorum valetudinibus tanta miracula salutis ostendit, quanta in illis antea nemo donavit: haec enim viderunt, et hoc eis exprobrans adjungit, et dicit, Nunc autem et viderunt, et oderunt et me et Patrem meum: sed ut adimpleatur sermo qui in Lege eorum scriptus est, Quia odio habuerunt me gratis. Eorum Legem dicit, non ab ipsis inventam, sed ipsis datam: sicut dicimus, Panem nostrum quotidianum; quem tamen a Deo petimus, addendo, da nobis 21Matth. VI, 11 . Gratis autem odit, qui nullum ex odio commodum quaerit, vel incommodum fugit: sic oderunt Dominum impii; sic diligunt justi, hoc est gratis, ut alia praeter illum non exspectent bona, quoniam ipse erit in omnibus omnia. Quisquis vero altius attenderit Christum dicentem, Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit (sed haec et si Pater aut Spiritus sanctus fecit, nemo alius fecit, quia totius Trinitatis una substantia est), inveniet ipsum fecisse, si quando quispiam Dei homo tale aliquid fecit. Potest quippe in seipso cuncta per seipsum; nemo autem potest aliquid sine ipso. Christus namque cum Patre et Spiritu sancto, non sunt tres dii, sed unus Deus, de quo scriptum est, Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus 22Psal. LXXI, 18 . Nemo ergo alius fecit quaecumque opera in eis fecit; quoniam quisquis alius homo aliquid eorum fecit, ipso faciente fecit. Haec autem ipse, non illis facientibus, fecit.

Notes

  1. 21. Matth. VI, 11
  2. 22. Psal. LXXI, 18