TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Nam in his duabus sententiis, una qua dictum est, Non a meipso loquor: alia qua dictum est, Pater autem in me manens, ipse facit opera: singulas tenentes, diversi nobis adversantur haeretici, qui non ex una parte, sed in contraria conantes, a via veritatis exorbitant. Ariani quippe dicunt: Ecce inaequalis est Patri Filius, a seipso non loquitur. Dicunt Sabelliani contra, id est Patripassiani: Ecce qui Pater est ipse et Filius; quid enim est, Pater in me manens, ipse facit opera, nisi, in me maneo ego qui facio? Contraria dicitis: sed non eo modo sicut est falsum contrarium vero, sed sicut sunt inter se duo falsa contraria. Errando in diversa istis, in medio est via quam reliquistis. Inter vos ipsos longiore intervallo separati estis, quam ab ipsa via cujus desertores estis. Vos hinc, vos autem illinc, huc venite: alteri ad alteros transire nolite, sed hinc atque illinc ad nos veniendo, invicem vos invenite. Sabelliani, agnoscite quem praetermittitis; Ariani, aequate quem subditis, et in via vera nobiscum ambulabitis. Est enim quod invicem ex vobis alteri ex alteris admoneri utrique debeatis. Audi, sabelliane: usque adeo non ipse Pater, sed alter est Filius, ut eum arianus inaequalem asserat Patri. Audi, ariane: usque adeo Filius aequalis est Patri, ut sabellianus eumdem esse dicat et Patrem. Tu adde quem tollis, tu adimple quem minuis, et nobiscum ambo consistitis: quia nec tu tollis, nec tu minuis eum qui et alter est a Patre, ut convincas sabellianum, et aequalis Patri, ut convincas arianum. Utrisque enim clamat, Ego et Pater unum sumus 1Joan. X, 30 . Quod ait, unum, audiant Ariani; quod ait, sumus, audiant Sabelliani: et nec illi aequalem, nec illi alterum negando sint vani. Si ergo quoniam dixit, Verba quae ego loquor vobis, a meipso non loquor, propterea putatur usque adeo imparis potestatis, ut non quod ipse vult faciat; audiatur quod dixit, Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Item si quoniam dixit, Pater in me manens, ipse facit opera, propterea putatur non alius esse Pater, alius ipse; audiatur quod dixit, Quaecumque Pater facit, haec et Filius similiter facit 2Id. V, 21, 19 ; et intelligatur non bis unus, sed duo unum. Verum quia sic aequalis alter alteri, ut tamen alter ex altero, ideo non loquitur a semetipso, quia non est a seipso: et ideo Pater in illo manens facit opera ipse, quia per quem et cum quo facit, non est nisi ab ipso. Denique adjungit, et dicit: Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Alioquin propter opera ipsa credite. Antea solus Philippus arguebatur, nunc autem non ibi eum solum fuisse qui esset arguendus ostenditur. Propter opera, inquit, ipsa credite quia ego in Patre, et Pater in me est: neque enim si separati essemus, inseparabiliter operari ulla ratione possemus.

Notes

  1. 1. Joan. X, 30
  2. 2. Id. V, 21, 19