Quid est ergo quod dixi, Major haec est quaestio? Quid habet obscurum et ad intelligendum difficile? Audite, obsecro. Ecce Dominus ipse Jesus Christus venit, praedicavit: utique multo magis vox pastoris erat, expressa ipso ore pastoris. Si enim per Prophetas vox pastoris erat, quanto magis vocem pastoris proferebat lingua ipsa pastoris? Non omnes audierunt. Sed quid putamus? qui audierunt, oves erant? Ecce audivit Judas, et lupus erat: sequebatur, sed pelle ovina tectus pastori insidiabatur. Aliqui vero eorum qui Christum crucifixerunt, non audiebant, et oves erant: ipsos enim videbat in turba, quando dicebat, Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum 11Joan. VIII, 28 . Quomodo enim ista solvitur quaestio? Audiunt non oves, et non audiunt oves; sequuntur vocem pastoris quidam lupi, et ei quaedam contradicunt oves; postremo pastorem occidunt oves. Solvitur quaestio: respondet enim aliquis, et dicit, Sed quando non audiebant, oves nondum erant, tunc lupi erant; vox audita eos mutavit, et ex lupis oves fecit: quando ergo factae sunt oves, audierunt, et pastorem invenerunt, pastoremque secutae sunt; pastoris promissa speraverunt, quia jussa fecerunt.