Dixerat, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem 2Joan. V, 19 . Intelleximus autem quia non seorsum aliquid Pater facit, quod cum viderit Filius, faciat et ipse aliquid tale inspecto opere Patris sui; sed quod dixit, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem, quia de Patre est totus Filius, et tota substantia et potentia ejus ex illo est qui genuit eum. Modo autem cum dixisset se haec facere similiter quae facit Pater, ut non intelligamus alia facere Patrem, alia Filium, sed simili potentia facere Filium eadem ipsa quae Pater facit, cum Pater facit per Filium; secutus ait quod hodie lectum audivimus, Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit. Rursus mortalis cogitatio perturbatur. Demonstrat Pater Filio quae ipse facit: ergo, ait aliquis, seorsum Pater facit, ut possit Filius videre quod facit. Rursus occurrunt humanae cogitationi tanquam artifices duo, velut si faber doceat filium suum artem suam, et demonstret ei quidquid facit, ut possit etiam ipse facere: Omnia, inquit, demonstrat ei quae ipse facit. Cum ergo Pater facit, Filius non facit, ut possit videre Filius quod Pater facit? Certe omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Hunc videmus quemdadmodum Pater demonstrat Filio quod facit; cum Pater nihil faciat, nisi quod per Filium facit. Quid fecit Pater? Mundum. Itane factum mundum demonstravit Filio, ut et ipse tale aliquid faceret? Detur ergo mundus nobis quem fecit et Filius, Sed, et omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, et mundus per eum factus est 3Joan. I, 3, 10 . Si factus per eum est mundus, et omnia per ipsum facta sunt, et nihil facit Pater quod non per Filium faciat; ubi demonstrat Filio Pater quod facit, nisi in ipso Filio per quem facit? Quis enim locus ubi demonstretur opus Patris Filio, quasi extra faciat et extra sedeat, et Filius attendat manum Patris quemadmodum faciat? Ubi est illa inseparabilis Trinitas? ubi est Verbum de quo dictum est quod ipse est Virtus et Sapientia Dei 4I Cor. I, 24? ubi quod de ipsa Sapientia Scriptura dicit, Candor est enim lucis aeternae (Sap, VII, 26) ? ubi quod de illa iterum dicitur, Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter 5Id. VIII, 1 ? Si quid facit Pater, per Filium facit; si per Sapientiam suam, et Virtutem suam facit: non extra illi ostendit quod videat, sed in ipso illi ostendit quod facit.