Item quaeri potest, si etiam mali faciunt persecutionem malis; sicut impii reges et judices, cum essent persecutores piorum, utique et homicidas, et adulteros, et quoscumque maleficos, quos contra leges publicas fecisse cognoscerent, puniebant; quomodo intelligendum est quod ait Dominus, Si de mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret 8Joan. XV, 19 . Neque enim quos punit diligit mundus, a quo videmus supra dicta scelerum genera plerumque puniri: nisi quia mundus est in eis a quibus talia scelera puniuntur, et mundus est in eis a quibus talia scelera diliguntur. Mundus itaque ille qui intelligitur in malis atque impiis, et odit quod suum est, ex ea parte hominum qua sceleratis nocet; et diligit quod suum est, ex ea parte hominum qua eisdem ipsis consceleratis favet. Ergo, Haec omnia facient vobis propter nomen meum, vel ita dictum est, propter quod vos patimini; vel ita, propter quod et ipsi faciunt: quia et hoc in vobis dum persequuntur, oderunt. Et addidit: Quia nesciunt eum qui misit me. Hoc secundum eam scientiam dictum intelligendum est, de qua et alibi scriptum est, Scire autem te, sensus est consummatus 9Sap. VI, 16 . Hac quippe scientia qui sciunt Patrem a quo missus est Christus, nullo modo persequuntur eos quos colligit Christus; quia et ipsi cum eis colliguntur a Christo.