TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ergo, ut apostolus Jacobus dicit, Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum (Jacobi I, 19) . Dicit et alius homo Dei, Auditui meo dabis gaudium et laetitiam, et exsultabunt ossa humiliata 14Psal. L, 10 . Hoc est quod dixi, Cum veritas auditur, humilitas custoditur. Dicit et alius, Amicus autem sponsi stat et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi 15Joan. III, 29 . Fruamur auditu, sine strepitu nobis loquente intrinsecus veritate. Quanquam etiam cum forinsecus insonat per legentem, per annuntiantem, per praedicantem, per disputantem, per praecipientem, per consolantem, per exhortantem, per ipsum etiam cantantem atque psallentem; ipsi qui haec agunt, inquinare pedes suos timeant, cum placere hominibus subrepente amore humanae laudis affectant. Caeterum qui eos audit libenter et pie, non habet locum jactandi se in laboribus alienis; et non inflatis ossibus, sed humiliatis gaudio gaudet propter vocem dominicae veritatis. Proinde in eis qui libenter et humiliter audire noverunt, et vitam quietam in studiis dulcibus et salubribus agunt, sancta delicietur Ecclesia, et dicat, Ego dormio, et cor meum vigilat. Quid est, Ego dormio, et cor meum vigilat; nisi, ita quiesco ut audiam? Otium meum non impenditur nutriendae desidiae, sed percipiendae sapientiae. Ego dormio, et cor meum vigilat: vaco, et video quoniam tu es Dominus 16Psal. XLV, 1: quia sapientia scribae in tempore otii; et qui minoratur actu, ipse percipiet eam 17Eccli. XXXVIII, 25 . Ego dormio, et cor meum vigilat: ego requiesco a negotiosis actibus, et animus meus divinis se intendit affectibus.

Notes

  1. 14. Psal. L, 10
  2. 15. Joan. III, 29
  3. 16. Psal. XLV, 1
  4. 17. Eccli. XXXVIII, 25