TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Non vos me elegistis, inquit, sed ego vos elegi. Haec est illa ineffabilis gratia. Quid enim eramus quando Christum nondum elegeramus, et ideo non diligebamus? Nam qui eum non elegit, quomodo diligit? Numquid jam in nobis erat quod in Psalmo canitur: Elegi abjectus esse in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum 11Psal. LXXXIII, 11 ? Non utique. Quid ergo eramus, nisi iniqui et perditi? Neque enim jam credideramus in eum, ut eligeret nos: nam si jam credentes elegit, electus elegit. Cur ergo diceret, Non vos me elegistis, nisi quia misericordia ejus praevenit nos 12Psal. LVIII, 11? Hic certe vacat vana illorum ratiocinatio, qui praescientiam Dei defendunt contra gratiam Dei, et ideo dicunt nos electos ante mundi constitutionem 13Ephes. I, 4, quia praescivit nos Deus futuros bonos, non seipsum nos facturum bonos. Non hoc dicit, qui dicit, Non vos me elegistis. Quoniam si propterea nos elegisset, quia bonos futuros esse nos praesciverat; simul etiam praescisset quod eum non fuissemus prius electuri. Non enim aliter esse possemus boni: nisi forte dicendus est bonus qui non elegit bonum. Quid ergo elegit in non bonis? Non enim electi sunt quia boni fuerunt, qui boni non essent nisi electi essent. Alioquin gratia jam non est gratia, si praecessisse contendimus merita. Haec quippe electio gratiae est, de qua dicit Apostolus: Sic ergo et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt. Unde subjungit: Si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia 14Rom. XI, 5, 6 . Audi, ingrate, audi: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Non est ut dicas, Ideo electus sum, quia jam credebam. Si enim credebas in eum, jam elegeras eum. Sed audi: Non vos me elegistis. Non est ut dicas, Antequam crederem, jam bona operabar, ideo electus sum. Quid enim est boni operis ante fidem, cum dicat Apostolus, Omne quod non est ex fide, peccatum est 15Id. XIV, 23 ? Quid ergo dicturi sumus audiendo, Non vos me elegistis; nisi quia mali eramus et electi sumus, ut boni per gratiam nos eligentis essemus? Non est enim gratia, si praecesserant merita: est autem gratia; haec igitur non invenit, sed effecit merita.

Notes

  1. 11. Psal. LXXXIII, 11
  2. 12. Psal. LVIII, 11
  3. 13. Ephes. I, 4
  4. 14. Rom. XI, 5, 6
  5. 15. Id. XIV, 23