Pro hac autem dilectione patienter debemus etiam mundi odia sustinere. Necesse est enim ut nos oderit, quos cernit nolle quod diligit. Sed plurimum nos de seipso Dominus consolatur, qui cum dixisset, Haec mando vobis, ut diligatis invicem; adjecit, atque ait, Si mundus vos odit, scitote quoniam me priorem vobis odio habuit. Cur ergo se membrum supra verticem extollit? Recusas esse in corpore, si non vis odium mundi sustinere cum capite. Si de mundo, inquit, essetis, mundus quod suum erat diligeret. Universae utique hoc dicit Ecclesiae, quam plerumque etiam ipsam mundi nomine appellat: sicut est illud, Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi 4II Cor. V, 19 . Itemque illud. Non venit Filius hominis ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum 5Joan. III, 16 . Et in Epistola sua Joannes ait: Advocatum habemus ad Patrem, Jesum Christum justum, et ipse propitiator est peccatorum nostrorum; non tantum nostrorum, sed etiam totius mundi 6I Joan. II, 1 et 2 . Totus ergo mundus Ecclesia est, et totus mundus odit Ecclesiam. Mundus igitur odit mundum, inimicus reconciliatum, damnatus salvatum, inquinatus mundatum.