Ad hoc hortatus sum ista, fratres, quia libertas de qua loquitur Dominus noster Jesus Christus, non hujus temporis est. Videte quid adjunxit: Vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Quid est, liberabit vos? Liberos vos faciet. Denique Judaei carnales, et secundum carnem judicantes, non hi qui crediderant, sed in illa turba qui erant qui non credebant, injuriam sibi factam putaverunt, quia dixit eis, Veritas liberabit vos. Indignati sunt servos se esse significatos. Et vere servi erant: et exponit illis quae sit servitus, et quae sit futura libertas quam ipse promittit. Sed de hac libertate et de illa servitute nimis longum est ut hodie disputemus.