Quare autem dictum est, fugit? Neque enim vere si nollet teneretur, si nollet raperetur, qui si nollet nec agnosceretur. Nam ut noveritis hoc mystice factum, non ex necessitate, sed ex significante dispositione, modo in consequenti videbitis; quia eisdem turbis quae eum quaerebant apparuit, et cum eis loquens multa eis dixit, multa de pane coelesti disputavit: nonne cum ipsis de pane disputans erat, a quibus ne teneretur aufugerat? Non ergo et tunc poterat agere ut non ab eis comprehenderetur, quemadmodum postea quando cum eis loquebatur? Aliquid ergo significavit fugiendo. Quid est, fugit? Non potuit intelligi altitudo ejus. Quidquid enim non intellexeris, Fugit me, dicis. Ergo fugit iterum in montem ipse solus. Primogenitus a mortuis 8Coloss. I, 18 ascendens super omnes coelos, et interpellans pro nobis 9Rom. VIII, 34.