Sed non audierunt eos oves. Major haec quaestio est, non audierunt eos oves. Ante adventum Domini nostri Jesu Christi, quo humilis venit in carne, praecesserunt justi, sic in eum credentes venturum, quomodo nos credimus in eum qui venit. Tempora variata sunt, non fides. Quia et ipsa verba pro tempore variantur, cum varie declinantur: alium sonum habet, Venturus est; alium sonum habet, Venit: mutatus est sonus, venturus est, et venit: eadem tamen fides utrosque conjungit, et eos qui venturum esse, et eos qui eum venisse crediderunt. Diversis quidem temporibus, sed utrosque per unum fidei ostium, hoc est per Christum, videmus ingressos. Nos credimus Dominum Jesum Christum natum ex Virgine, venisse in carne, passum esse, resurrexisse, in coelum ascendisse: totum hoc, sicut verba auditis praeteriti temporis, impletum esse jam credimus. In ejus sunt fidei societate nobiscum et illi patres, qui crediderunt de Virgine nasciturum, passurum, resurrecturum, in coelum ascensurum: illos enim ostendit Apostolus ubi ait, Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est, Credidi, propter quod locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur 8II Cor. IV, 13 . Propheta dixit, Credidi, propter quod locutus sum 9Psal. CXV, 10 : Apostolus dicit, Et nos credimus, propter quod et loquimur. Ut scias autem quod una sit fides, audi dicentem, Habentes eumdem spiritum fidei, et nos credimus. Sic et alio loco, Nolo enim vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Moysen baptizati sunt, in nube et in mari, et omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Mare Rubrum significat Baptismum; Moyses ductor per mare Rubrum significat Christum; populus transiens significat fideles; mors Aegyptiorum significat abolitionem peccatorum. In signis diversis eadem fides: sic in signis diversis, quomodo in verbis diversis; quia verba sonos mutant per tempora, et utique nihil aliud sunt verba quam signa. Significando enim verba sunt: tolle significationem verbo, strepitus inanis est. Significata ergo sunt omnia. Numquid non eadem credebant, per quos haec signa ministrabantur, per quos eadem quae credimus, prophetata praenuntiabantur? Utique credebant: sed illi ventura esse, nos autem venisse. Ideo et sic ait, Eumdem potum spiritualem biberunt. Spiritualem eumdem, nam corporalem non eumdem. Quid enim illi bibebant? Bibebant enim de spirituali sequente petra: petra autem erat Christus 10I Cor. X, 1-4 . Videte ergo, fide manente, signa variata. Ibi petra Christus, nobis Christus quod in altari Dei ponitur. Et illi pro magno sacramento ejusdem Christi biberunt aquam profluentem de petra; nos quid bibamus norunt fideles. Si speciem visibilem intendas, aliud est: si intelligibilem significationem, eumdem potum spiritualem biberunt. Quotquot ergo illo tempore crediderunt vel Abrahae, vel Isaac, vel Jacob, vel Moysi, vel aliis Patriarchis, aliisque Prophetis Christum praenuntiantibus, oves erant, et Christum audierunt: non alienam vocem, sed ipsius audierunt. Judex fuerat in praecone. Quia et quando judex loquitur per praeconem, exceptor non facit, Praeco dixit; sed, Judex dixit. Alii sunt ergo quos non audierunt oves, in quibus non erat vox Christi, errantes, falsa dicentes, inania garrientes, vana fingentes, miseros seducentes.