TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Evangelium intendite: Facta sunt autem Encaenia in Jerosolymis. Encaenia festivitas erat dedicationis templi. Graece enim καινὸν dicitur novum quandocumque novum aliquid fuerit dedicatum, Encaenia vocantur. Jam et usus habet hoc verbum: si quis nova tunica induatur, encaeniare dicitur. Illum enim diem quo templum dedicatum est, Judaei solemniter celebrabant: ipse dies festus agebatur, cum ea quae lecta sunt, locutus est Dominus.