Sequitur, Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes. Et enim ea quae dicta sunt superius, fratres charissimi, de divinitate Christi dicta sunt ineffabili, et prope ineffabiliter. Quis enim capiet, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum? Et ne vilescat tibi nomen Verbi, per consuetudinem quotidianorum verborum, Et Deus erat Verbum. Hoc Verbum idipsum est, unde hesterno die multum locuti sumus: et praestiterit Dominus, ut vel tantum loquendo aliquid ad corda vestra perduxerimus. In principio erat Verbum. Idipsum est, eodem modo est; sicut est, semper sic est; mutari non potest: hoc est est. Quod nomen suum dixit famulo suo Moysi: Ego sum qui sum; et, Misit me qui est 1Exod. III, 14 . Quis ergo hoc capiet, cum videatis omnia mortalia mutabilia; cum videatis non solum corpora variari per qualitates, nascendo, crescendo, deficiendo, moriendo, sed etiam ipsas animas per affectum diversarum voluntatum distendi atque discindi: cum videatis homines et percipere posse sapientiam, si se illius luci et calori admoverint; et amittere posse sapientiam, si inde malo affectu recesserint? Cum videatis ergo ista omnia esse mutabilia; quid est quod est, nisi quod transcendit omnia quae sic sunt ut non sint? Quis ergo hoc capiat? Aut quis, quomodocumque intenderit vires mentis suae, ut attingat quomodo potest id quod est, ad id quod utcumque mente attigerit, possit pervenire? Sic est enim tanquam videat quisque de longe patriam, et mare interjaceat; videt quo eat, sed non habet qua eat. Sic ad illam stabilitatem nostram ubi quod est est, quia hoc solum semper sic est ut est, volumus pervenire; interjacet mare hujus saeculi qua imus, etsi jam videmus quo imus: nam multi nec quo eant vident. Ut ergo esset et qua iremus, venit inde ad quem ire volebamus. Et quid fecit? Instituit lignum quo mare transeamus. Nemo enim potest transire mare hujus saeculi, nisi cruce Christi portatus. Hanc crucem aliquando amplectitur et infirmus oculis: et qui non videt longe quo eat, non ab illa recedat, et ipsa illum perducet.